previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. consules1 creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis. census actus eo anno: lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit.

[2] Q. Fabio L. Cornelio consulibus principio anni statim res turbulentae. instigabant plebem tribuni; bellum ingens a Volscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii Volscorum legiones esse. et ipsam coloniam ingens metus erat [p. 76] defecturam; aegreque impetratum a tribunis ut bellum2 praeverti sinerent. [3] consules inde partiti provincias: Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelio3 ut Romae praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum veniret. [4] Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere, duaeque partes sociorum in exercitu, tertia civium fuit. postquam ad diem praestitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat. inde lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido stativisque hostium consedit. [5] ubi cum Volsci, quia nondum ab Aequis venisset exercitus, dimicare non ausi, quem ad modum quieti vallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum civiumque sed trium populorum tres separatim acies circa vallum hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis. [6] inde signum observare iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item suae cuique parti post principia collocat. [7] ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat. transgressus inde munitiones pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. [8] inde effuse fugientes eques, cui superare [p. 78] vallum haud facile fuerat, cum ad id spectator4 pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte victoriae fruitur territos caedendo. [9] magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit, sed praeda maior, quia vix arma secum efferre hostis potuit. deletusque exercitus foret, ni fugientis silvae texissent.

1 A.U.C. 295

2 A.U.C. 295

3 Cornelio ς: Cornelius ω.

4 A.U.C. 295

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lustrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Census
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Cornelius Maluginensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUSTRUM
    • Smith's Bio, Maluginensis
    • Smith's Bio, Vibula'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: