previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

62. ad id, quod sua sponte satis collectum animorum erat, indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum exercitum uictorem in urbem rediturum; sibi ultro per contumelias hostem insultare; quando autem se, si tum non sint, pares hostibus fore? [2] ubi haec fremere militem in castris consul sensit, contione aduocata, 'quemadmodum' inquit, 'in Algido res gesta sit, arbitror uos, milites, audisse. qualem liberi populi exercitum decuit esse, talis fuit; consilio collegae, uirtute militum uictoria parta est. [3] quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod uos mihi feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici potest. [4] [p. 3090]si trahendum est, ego ut in dies spes uirtusque uestra crescat, eadem qua institui disciplina efficiam; si iam satis animi est decernique placet, agite dum, clamorem qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem uoluntatis uirtutisque uestrae.' [5] postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene uertat gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum adfirmat. reliquum diei apparandis armis consumptum est. [6] postero die simul instrui Romanam aciem Sabini uidere et ipsi, iam pridem auidi certaminis, procedunt. proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, ueteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper noua uictoria elatum. [7] consilio etiam Sabini uires adiuuere; nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent tenuere. [8] quae ubi inlatis ex transuerso signis degrauabant prope circumuentum cornu, equites duarum legionum, sescenti fere, ex equis desiliunt cedentibusque iam suis prouolant in primum, simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt. [9] uerecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (12 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: