previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. [p. 3026]

eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio turbatae urbis statu nuntii ueniunt. [2] L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is confestim conuocato senatu atque introductis nuntiis magnopere censet, [3] ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes ueniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere; demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam ciuitatem nunquam parem occasionem daturos deos. [4] placet ferri auxilium; iuuentus conscribitur, arma dantur. Romam prima luce uenientes procul speciem hostium praebuere; Aequi aut Uolsci uenire uisi sunt; deinde ubi uanus terror abiit, accepti in urbem agmine in forum descendunt. [5] ibi iam P. Ualerius relicto ad portarum praesidia collega instruebat aciem. [6] auctoritas uiri mouerat, adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata si edoceri se sissent quae fraus ab tribunis occulta in lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis quo populi colendi uelut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum. [7] hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in cliuum Capitolinum erigunt aciem. adiungitur et Tusculana legio. certare socii ciuesque utri reciperatae arcis suum decus facerent; dux uterque suos adhortatur. [8] trepidare tum hostes nec ulli satis rei praeterquam loco fidere; trepidantibus inferunt signa Romani sociique. iam in uestibulum perruperant templi cum P. Ualerius inter primores pugnam ciens interficitur. [9] [p. 3027]P. Uolumnius consularis uidit cadentem. is dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse in locum uicemque consulis prouolat. prae ardore impetuque tantae rei sensus non peruenit ad militem; prius uicit quam se pugnare sine duce sentiret. [10] multi exsulum caede sua foedauere templum, multi uiui capti, Herdonius interfectus. ita Capitolium reciperatum. de captiuis, ut quisque liber aut seruus esset, suae fortunae a quoque sumptum supplicium est. Tusculanis gratiae actae, Capitolium purgatum atque lustratum. [11] in consulis domum plebes quadrantes ut funere ampliore efferretur iactasse fertur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (22 total)
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Mamilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quadrantes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tusculani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Valerius Publicola
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capitolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Herdonius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, M. Fau'cius
    • Smith's Bio, Mami'lia Gens
    • Smith's Bio, Mami'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: