Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea tamen quae denuntiabantur, ne Ueientium neu Sabinorum id consilium esset timere et,
[2]
cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex composito adessent, tum aeterni hostes, Uolsci et Aequi, non ad populandos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam uenirent.
[3]
multi et uarii timores; inter ceteros eminebat terror seruilis ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum;
[4]
[p. 3024]uixque concordia sisti uidebatur posse. tantum superantibus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore sopitum uidebatur.
[5]
ad id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit ut non bellum, sed uanam imaginem belli ad auertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent; patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam uenerint silentio abituros.
[6]
concilium inde legis perferendae habere, auocato populo ab armis. senatum interim consules habent, alio se maiore ab tribunis metu ostendente quam quem nocturnus hostis intulerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.