Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
inde paulatim seu pace deum impetrata seu graviore tempore anni iam circumacto defuncta morbis.
corpora salubriora esse incipere;
[2]
versisque animis iam
ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent,
P. Valerius Publicola tertio die, quam interregnum
inierat, consules creat L. Lucretium Tricipitinum et
T. Veturium Geminum, sive ille Vetusius fuit.
[3]
ante
diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt iam satis
valida civitate, ut non solum arcere bellum, sed ultro
[p. 147]
etiam inferre posset.
[4]
igitur nuntiantibus Hernicis in
finis suos transcendisse hostis inpigre promissum auxilium. duo consulares exercitus scripti. Veturius missus
in Volscos ad bellum ultro inferendum;
[5]
Tricipitinus
populationibus arcendis sociorum agro oppositus non
ultra quam in Hernicos procedit. Veturius primo proelio
hostes fundit fugatque;
[6]
Lucretium, dum in Hernicis
sedet, praedonum agmen fefellit supra montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos. vastavere
agros Praenestinum Gabinumque, ex Gabino in Tusculanos flexere colles;
[7]
urbi quoque Romae ingens praebitus terror, magis re subita quam quod ad arcendam
vim parum virium esset.
Q. Fabius praeerat urbi. is armata iuventute dispositisque praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit.
[8]
itaque hostes praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi cum circumacto agmine redirent,
quanto longius ab urbe hostium abscederent, eo solutiore cura, in Lucretium incidunt consulem, iam ante
exploratis itineribus satis instructum et ad certamen
intentum.
[9]
igitur praeparatis animis repentino pavore
perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et conpulsos in cavas valles,
cum exitus haud in facili essent, circumveniunt.
[10]
ibi
Volscum nomen prope deletum est. tredecim milia
quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac fuga,
mille septingentos quinquaginta vivos captos, signa
viginti septem militaria relata in quibusdam annalibus
invenio; ubi etsi adiectum aliquid numero sit, magna
certe caedes fuit.
[11]
victor consul ingenti praeda potitus
eodem in stativa rediit. tum consules castra coniungunt; et Volsci Aequique adflictas vires suas in unum
contulere. tertia illa pugna eo anno fuit. eadem fortuna victoriam dedit; fusis hostibus etiam castra capta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.