previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

71. victoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformavit. [2] Aricini atque Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent, multis in vicem cladibus fessi iudicem populum Romanum cepere. [3] cum ad causam orandam [p. 214] venissent, concilio populi a magistratibus dato magna contentione actum. iamque editis testibus cum tribus vocari et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe magno natu et 'si licet' inquit, 'consules, de re publica dicere, errare ego populum in hac causa non patiar.' [4] cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse vociferantemque prodi publicam causam submoveri iussissent, tribunos appellat. [5] tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam regunt, dedere cupidae audiendi plebi, ut, quae vellet, Scaptius diceret. [6] ibi infit annum se tertium et octogesimum agere et in eo agro, de quo agitur, militasse, non iuvenem, vicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit bellatum. eo rem se vetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae infixam adferre, [7] agrum, de quo ambigitur, finium Coriolanorum fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani factum. mirari se, quonam ore Ardeates Aricinique, cuius agri ius numquam usurpaverint incolumi Coriolana re, eum se a populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint, intercepturos sperent. [8] sibi exiguum vitae tempus superesse; non potuisse se tamen inducere in animum, quin, quem agrum miles pro parte virili manu cepisset, eum senex quoque voce, qua una posset, vindicaret. magnopere se suadere populo, ne inutili pudore suam ipse causam damnaret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (14 total)
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Scaptius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ardea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aricia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Finum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CON´TIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´RDEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARI´CIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORI´OLI
    • Smith's Bio, Sca'ptius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: