Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
63.
Vadunt igitur in proelium ab sua parte omissum
et locum, ex quo cesserant, repetunt; momentoque non
restituta modo pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu.
eques inter ordines peditum tectus se ad equos recipit.
[2]
transvolat inde in partem alteram suis victoriae nuntius; simul et in hostis iam pavidos, quippe fuso suae
partis validiore cornu, impetum facit. non aliorum eo
proelio virtus magis enituit.
[3]
consul providere omnia,
laudare fortis, increpare, sicubi segnior pugna esset.
castigati fortium statim virorum opera edebant; tantumque hos pudor, quantum alios laudes excitabant.
[4]
redintegrato clamore undique omnes conisi hostem
avertunt, nec deinde Romana vis sustineri potuit. Sabini fusi passim per agros castra hosti ad praedam
relinquunt. ibi non sociorum, sicut in Algido, res,
sed suas Romanus populationibus agrorum amissas
recepit.
[5]
gemina victoria duobus bifariam proeliis parta
maligne senatus in unum diem supplicationes consulum
nomine decrevit. populus iniussu et altero die frequens
iit supplicatum; et haec vaga popularisque supplicatio
studiis prope celebratior fuit.
[6]
consules ex composite
eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium
[p. 205]
campum evocavere. ubi cum de rebus ab se gestis
agerent, questi primores patrum senatum inter milites
dedita opera terroris causa haberi.
[7]
itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia,
ubi nunc aedes Apollinis est—iam tum Apollinare
appellabant—, avocavere senatum.
[8]
ubi cum ingenti
consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum
multis dissuasum prodeuntibus,
[9]
maxime C. Claudio
vociferante: de patribus, non de hostibus consules
triumphare velle, gratiamque pro privato merito in
tribunum, non pro virtute honorem peti. numquam
ante de triumpho per populum actum, semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum
fuisse.
[10]
ne reges quidem maiestatem summi ordinis
inminuisse. ne ita omnia tribuni potestatis suae inplerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse.
ita demum liberam civitatem fore, ita aequatas leges,
si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat.
[11]
in
eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent dicta, omnes tribus eam rogationem
acceperunt. tum primum sine auctoritate senatus populi iussu triumphatum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.