previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multitudo fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse. [2] placere decem creari, qui summae rei praeessent, militarique honore tribunos militum appellari. [3] cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, 'melioribus meis vestrisque rebus reservate' inquit 'ista de me iudicia; [4] nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis, qui proximi invidiae sint. [5] si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur.' [6] ita decem numero tribunos militares creant.

neque in Sabinis quievit exercitus. [7] ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est non minore motu animorum Sicci caedis memoria renovata, quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat. [8] Icilius, ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, [9] peritus rerum popularium inminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat. [10] porta Collina urbem intravere sub signis mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos crearent, qui summae rerum praeessent. M. Oppium, Sex. Manilium creant.

[11] patres solliciti de summa rerum, cum senatus cottidie esset, iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. Sicci caedes decemviris [12] et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum. illi negabant se aliter ituros, quam [p. 192] si decemviri deponerent insignia magistratus eius, quo anno iam ante abissent. [13] decemviri querentes se in ordinem cogi non ante quam perlatis legibus, quarum causa creati essent, deposituros imperium se aiebant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (17 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sex. Manilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Oppius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Secessio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Verginius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Collina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Icilius
    • Smith's Bio, Dia'na
    • Smith's Bio, Mani'lius
    • Smith's Bio, O'ppius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: