Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
Appius decreto praefatur, quam libertati faverit,
eam ipsam legem declarare, quam Vergini amici postulationi suae praetendant;
[2]
ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis nec personis
variet; in iis enim, qui adserantur in libertatem, quia
quivis lege agere possit, id iuris esse; in ea, quae in
patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus
possessione cedat;
[3]
placere itaque patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam adsertorem non facere, quin
ducat puellam sistendamque in adventum eius, qui pater dicatur, promittat.
[4]
adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent, quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius,
[p. 185]
puellae avus, et sponsus Icilius interveniunt;
dataque inter turbam via,
[5]
cum multitudo Icili maxime
interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse
ait vociferantemque Icilium submovet.
[6]
placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. 'ferro
hinc tibi submovendus sum, Appi', inquit, 'ut tacitum
feras, quod celari vis.
[7]
virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. proinde omnes
collegarum quoque lictores convoca; expediri virgas et
secures iube; non manebit extra domum patris sponsa
Icili.
[8]
non, si tribunicium auxilium et provocationem
plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis,
ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum
vestrae libidini datum est.
[9]
saevite in tergum et in
cervices nostras; pudicitia saltem in tuto sit! huic si
vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa,
Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque inplorabimus fidem, neque tu istud umquam
decretum sine caede nostra referes.
[10]
postulo, Appi,
etiam atque etiam consideres, quo progrediare.
[11]
Verginius viderit de filia, ubi venerit, quid agat; hoc tantum sciat, sibi, si huius vindiciis cesserit, condicionem
filiae quaerendam esse. me vindicantem sponsam in
libertatem vita citius deseret quam fides.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.