Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
nihilo militiae quam domi melius res publica administrata est.
[2]
illa modo in ducibus culpa, quod, ut
odio essent civibus, fecerant; alia omnis penes milites
noxia erat, qui, ne quid ductu atque auspicio decemvirorum prospere usquam gereretur, vinci se per suum
atque illorum dedecus patiebantur.
[3]
fusi et ab Sabinis
ad Eretum et in Algido ab Aequis exercitus erant.
ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem
inter Fidenas Crustumeriamque loco edito castra communierant;
[4]
persecutis hostibus nusquam se aequo certamine committentes natura loci ac vallo, non virtute
aut armis tutabantur.
[5]
maius flagitium in Algido, maior
etiam clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide
misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non
fefellerunt, contulerat.
[6]
Romam tanti erant terrores
allati, ut posito iam decemvirali odio patres vigilias
in urbe habendas censerent, omnes, qui per aetatem
arma ferre possent, custodire moenia ac pro portis
stationes agere iuberent,
[7]
arma Tusculum ac supplementum decernerent decemvirosque ab arce Tusculi degressos in castris militem habere; castra alia a Fidenis in
Sabinum agrum transferri belloque ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.