previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec, quo evasura res esset, cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat, [2] oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes, ut civilis potius societatis, [3] in qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis meminisset. multo id magis se illius causa orare quam rei publicae; [4] quippe rem publicam, si a volentibus nequeat, ab invitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras; earum eventum se horrere. [5] cum aliud, praeterquam de quo rettulissent, decemviri dicere prohiberent, Claudium [p. 180] interpellandi verecundia fuit. sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri. [6] omnesque ita accipiebant, privatos eos a Claudio iudicatos; multique ex consularibus verbo adsensi sunt. [7] alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat. censendo enim quodcumque magistratus esse qui senatum haberent iudicabant, quos privatos fecerat auctor nullius senatus consulti faciendi.

[8] ita labente iam causa decemvirorum L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli decemviri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto servatus esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur, [9] quonam fato incidisset, mirari se dictitans, ut decemviros, qui decemviratum petissent, aut soli aut hi maxime oppugnarent; [10] aut quid ita, cum per tot menses vacua civitate nemo, iustine magistratus summae rerum praeessent, controversiam fecerit, nunc demum, cum hostes prope ad portas sint, civilis discordias serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent, quid agatur. [11] ceterumnec enim maiore cura occupatis animis verum esse praeiudicium rei tantae fierisibi placere de eo, quod Valerius Horatiusque ante idus Maias decemviros abisse magistratu insimulent, bellis, quae inmineant, perfectis, re publica in tranquillum redacta, [12] senatu disceptante agi et iam nunc ita se parare Ap. Claudium, ut comitiorum, quae decemviris creandis decemvir ipse habuerit, sciat sibi rationem reddendam esse, utrum in unum annum creati sint, an donec leges, quae deessent, perferrentur. [13] in praesentia omnia praeter bellum omitti placere; cuius si falso famam volgatam vanaque non nuntios solum, sed Tusculanorum etiam legatos adtulisse putent, speculatores mittendos censere, qui certius explorata referant; [14] sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum primo quoque tempore haberi et decemviros quo' [p. 181] cuique eorum videatur exercitus ducere nec rem aliam praeverti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: