previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuventutis praemisso arcem Tusculanam inproviso nocte capiunt; [2] reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt, ut distenderent hostium copias. haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata movent Romanos haud secus, quam si Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum, et similitudo ipsa periculi reposcere latum auxilium videbatur. [3] Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium convehit; ibi modico praesidio relicto citatum agmen Tusculum rapit. nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit; [4] commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit. aliquot menses Tusculi bellatum. parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat, partem Tusculanis dederat ad arcem recuperandam. vi numquam eo subiri potuit; fames postremo inde detraxit hostem. [5] qua postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa fuga domum se recipientis Romanus consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit. victor ad Columen— [6] id loco nomen estexercitu reducto castra locat. et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus. [7] ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, hinc Aequos populantur.

eodem anno descisse Antiates apud plerosque auctores invenio; L. Cornelium consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum adfirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (12 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tusculana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Algidus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Columen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´NTIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: