Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et
L. Cornelius Maluginensis. census actus eo anno; lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum
condi religiosum fuit.
[2]
Q. Fabio, L. Cornelio consulibus principio statim
anni res turbulentae. instigabant plebem tribuni; bellum ingens a Volscis et Aequis Latini atque Hernici
nuntiabant: iam Antii Volscorum legiones esse. et
ipsam coloniam ingens metus erat defecturam; aegreque
impetratum a tribunis, ut bellum praeverti sinerent.
consules inde partiti provincias:
[3]
Fabio ut legiones
Antium duceret datum, Cornelio ut Romae praesidio
esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad
populandum veniret.
[4]
Hernici et Latini iussi milites
dare ex foedere; duaeque partes sociorum in exercitu,
tertia civium fuit. postquam ad diem praestitutum
venerunt socii, consul extra portam Capenam castra
locat. inde lustrato exercitu Antium profectus haud
procul oppido stativisque hostium consedit.
[5]
ubi cum
Volsci, quia nondum ab Aequis venisset exercitus, dimicare non ausi, quem ad modum quieti vallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non permixtam
unam sociorum civiumque, sed trium populorum tres
separatim acies circa vallum hostium instruxit; ipse
erat medius cum legionibus Romanis.
[6]
inde signum
observare iussit, ut pariter et socii rem inciperent
referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item
suae cuique parti post principia collocat.
[7]
ita trifariam
adortus castra circumvenit et, cum undique instaret,
non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat. transgressus inde munitiones pavidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit.
[8]
inde effuse fugientes eques, cui superare vallum haud facile fuerat,
cum ad id spectator pugnae adstitisset, libero campo
adeptus parte victoriae fruitur territos caedendo.
[9]
magna
et in castris et extra munimenta caedes fugientium
fuit, sed praeda maior, quia vix arma secum efferre
[p. 163]
hostis potuit. deletusque exercitus foret, ni fugientis
silvae texissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.