previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. quamquam nondum aperte Africa provincia decreta erat, occultantibus id, credo, patribus, ne praesciscerent Carthaginienses, tamen in eam spem erecta civitas erat in Africa eo anno bellatum iri finemque bello Punico adesse. [2] impleverat ea res [p. 258] superstitionum1 animos, pronique et ad nuntianda et2 ad credenda prodigia erant. [3] eo plura volgabantur: duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu solis ad3 occidentem porrigi visam; Tarracinae portam, Anagniae et portam et multis locis murum de caelo tactum; in aede Iunonis Sospitae Lanuvi cum horrendo fragore strepitum editum. [4] eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit, et novendiale sacrum, quod de caelo lapidatum esset, factum. [5] eo accessit consultatio de matre Idaea accipienda, quam, praeterquam quod M. Valerius, unus ex legatis, praegressus4 actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat Tarracinae iam esse. [6] haud parvae rei iudicium senatum tenebat qui vir optimus in civitate esset; [7] veram certe victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos. [8] P. Scipionem Cn. filium eius qui in Hispania ceciderat, adulescentem nondum quaestorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum5 optimum esse. [9] id quibus virtutibus inducti ita [p. 260] iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum6 illorum scriptoribus libens posteris traderem,7 ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam. [10] P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obviam ire deae iussus, isque eam de nave accipere8 et in terram elatam tradere9 ferendam10 matronis. [11] postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat iussus, in salum nave evectus ab sacerdotibus deam accepit extulitque in terram. matronae primores civitatis, [12] inter quas unius Claudiae Quintae insigne est nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. [13] eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture, precantibus11 ut volens propitiaque urbem Romanam iniret, [14] in aedem Victoriae quae est in Palatio, pertulere deam pridie idus12 Apriles; isque dies festus fuit. populus [p. 262] frequens dona deae in Palatium tulit, lectisterniumque13 et ludi fuere, Megalesia appellata.

1 superstitionum P(3)R1N: -nem RN3J: -ne A3k Aldus,Froben.

2 A.U.C. 550

3 ad P(1)n Aldus: in SpHJK Froben 2.

4 praegressus P(1)n Aldus: re- Sp?HJK Froben 2.

5 bonorum Gronovius, Eds. (cf. C.I.L. I. ii. 9): bonum P(1)N (genitive? Alschefski: om. N2HJK Luterbacher.

6 A.U.C. 550

7 traderem P(3)B2n Aldus: -diderim SpA3N3HJK Froben 2.

8 accipere P(1)NJK Aldus, Eds.: -ret N3h Froben 2, Conway.

9 tradere P(1)NHJK Aldus, Eds.: -ret x Froben 2, Conway.

10 ferendam C4M7? Froben 2: referendam A3N3HJK Aldus: ferenda (-dam MAN) cum P(3)N.

11 precantibus P(1)NHJK Alschefski: precantes Ussing.

12 idus P(1)NHJK Aldus, Froben, most Eds.: nonas pighius, Weissenborn. 3

13 A.U.C. 550

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (65 total)
  • Commentary references to this page (20):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 63
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
  • Cross-references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lanuvium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lectisternium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mater Deum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Megalesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Novemdiale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ostia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Setia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tiberinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Victoria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Claudia Quinta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius Cn. F. Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Idaea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MEGALE´SIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TURI´BULUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LANU´VIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Clau'dia
    • Smith's Bio, Rhea
    • Smith's Bio, Sci'pio
    • Smith's Bio, So'spita
    • Smith's Bio, Victo'ria
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: