previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. praeter conuectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia aduectos, Cn. Octauius propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore cuius ea prouincia erat ingentem uim frumenti aduexit; [2] horreaque non solum ea quae iam facta erant repleta, sed noua aedificata. uestimenta exercitui deerant; id mandatum Octauio ut cum praetore ageret si quid ex ea prouincia comparari ac mitti posset. [3] ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae breui spatio, duodecim milia tunicarum missa. [4] aestate ea qua haec in Africa gesta sunt P. Sempronius consul cui Bruttii prouincia erat in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit. agminibus magis quam acie pugnatum est. [5] Romani pulsi, et tumultu uerius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti; [6] in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem ut suas legiones admoueret copias coniunxit. [7] [p. 29074]ita duo duces duo exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta, cum consuli duplicatae uires, Poeno recens uictoria animos faceret. [8] in primam aciem suas legiones Sempronius induxit; in subsidiis locatae P. Licini legiones. consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae uouit si eo die hostes fudisset; composque eius uoti fuit. [9] fusi ac fugati Poeni; supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti uiui capti et equi quadraginta undecim militaria signa. perculsus aduerso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit. [10] eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem nouandi res uersam. [11] eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, [12] primo praesentes erant condemnati, postea conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum quae publicari poterant pigneranda poenae praebebant.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (19 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: