previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. Hasdrubal tum forte, cum haec gerebantur, apud Syphacem erat; qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti, [2] utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magnopere ait, si Masinissam eisdem contentum fore, quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcen, credat: multo maiorem indolem in eo animi ingeniique esse, quam in ullo gentis eius umquam fuisset; [3] saepe eum in Hispania rarae inter homines virtutis specimen dedisse sociis pariter hostibusque. et Syphacem et Carthaginienses, nisi orientem illum ignem oppressissent, ingenti mox incendio, cum iam nullam opem ferre possent, arsuros; [4] adhuc teneras et fragiles vires eius esse, vixdum coalescens foventis regnum. instando stimulandoque pervincit, ut exercitum ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro, [5] de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra locet: si quis arceat, quod maxime opus sit, acie dimicaturum; [6] sin per metum agro cedatur, in medium regnum eundum; aut sine certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam pares futuros armis. [7] his vocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert, et primo certamine Maesulios fundit fugatque. [8] Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montemBellum incolae vocant perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque suisea pecunia illis estpersecuti sunt regem; [9] cetera Maesuliorum multitudo in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exules montem herbidus [p. 524] aquosusque est; et quia pecori bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte vescentium abunde sufficiebat alimentis. [10] inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae, quam inter Numidas, et latrocinium tutius erat. [11] iamque adeo licenter eludebant, ut ad mare devectam praedam venderent mercatoribus appellentibus naves ad id ipsum, pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent caperenturque. [12] deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum ad reliquias belli persequendas instigabant. sed vix regium videbatur latronem vagum in montibus consectari;

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (13 total)
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maesulii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mapalia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pecora
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Balbus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MONS BALBUS
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Masinissa
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: