Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
multae classes Romanae e Sicilia atque
ipso illo portu profectae erant; ceterum non eo bello
solum—nec id mirum, praedatum enim tantummodo
[p. 518]
pleraeque classes ierant—, sed ne priore quidem ulla
profectio tanti spectaculi fuit;
[2]
quamquam, si magnitudine classes aestimares, et bini consules cum binis
exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in illis classibus fuerant, quot onerariis Scipio
tum traiciebat;
[3]
nam praeter quadraginta longas naves
quadringentis ferme onerariis exercitum travexit.
[4]
sed
et bellum bello secundum priori ut atrocius Romanis
videretur, cum quod in Italia bellabatur, tum ingentes
strages tot exercituum simul caesis ducibus effecerant,
[5]
et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte
fortuna quadam ingenti ad incrementa gloriae celebratus converterat animos,
[6]
simul et mens ipsa traiciendi nulli ante eo bello duci temptata, quod ad
Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque
et finiendum in Africa bellum se transire vulgaverat.
[7]
concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba
non habitantium modo Lilybaei, sed legationum omnium ex Sicilia, quae et ad prosequendum Scipionem
officii causa convenerant et praetorem provinciae
M. Pomponium secutae fuerant;
[8]
ad hoc legiones, quae
in Sicilia relinquebantur, ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus
e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba
spectaculo navigantibus erat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.