previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. profectus in Siciliam est triginta navibus longis, voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis. [2] et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit. ex iis eum sibi sumpsit quem L. Veturius consul habuerat; [3] Metello ut, quibus praefuisset legionibus, iis praeesset,1 facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus permisit. et praetores diversi in provincias profecti. [4] et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a Fossa Graeca ad mare versam vendere quaestores iussi, [5?] indicio quoque permisso qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici praemium constitutum, quantae pecuniae ager [p. 196] indicatus esset pars decuma. [6] et Cn. Servilio2 praetori urbano negotium datum ut Campani cives, ubi cuique3 ex senatus consulto liceret habitare, ibi4 habitarent, animadverteretque in eos qui alibi habitarent.

[7] eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat, iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum, duo ferme equitum traiecit, [8] Genuamque nullis praesidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit. inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit. [9] Ingauni- Ligurum ea gens estbellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis. [10] igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, [11] quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare. et crescebat exercitus in dies ad famam nominis eius [p. 198] Gallis undique confluentibus. [12] ea res5 litteris cognita6 Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati, si par aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam ingentem accendit7 patribus. [13] itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium datum ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones, imperio cui videretur dato, ex urbe duci iuberet. M. Valerius Laevinus Arretium eas legiones duxit.

[14] eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae praeerat, captae. eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius praedam Etruscam Ligurumque et8 Montanorum captivos Carthaginem portantes captas tradit. [15] In Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. [16] propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.

[p. 200]

1 legionibus ... praeesset A3N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

2 A.U.C. 549

3 cuique P(1)n Aldus: -cunque SpN3JK.

4 habitare, ibi P(1)n Aldus: om. SpJK Froben 2.

5 res Rhenanus, Eds. (after litteris Alschefski): om. P(1)NSpJK A Idus, Froben.

6 A.U.C. 549

7 accendit P(1)NSpJK Froben 2: accendere x Aldus.

8 et P(1)NJK, Aldus, Weissenborn, Conway: om. Froben 2, Madvig, Luchs, Riemann, Friedersdorff, unwilling to accept as genuine the statement that there were Ligurian captives also, i.e. Ingauni, § 9.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (69 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.60
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.41
  • Cross-references to this page (43):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ligures.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Octavius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pestis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Servilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Servilius Caepio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Savo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ariminum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arretium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius P. F. Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epanterii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Genua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graeca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ingauni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRA´RIAE LEGES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALPES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), APENNI´NUS MONS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASTRA HANNI´BALIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EPANTE´RII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GE´NUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INGAUNI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LIGU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VADA SABBATA
    • Smith's Bio, Cae'pio
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Laci'nia
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Mago
    • Smith's Bio, Metellus
    • Smith's Bio, Octavius
    • Smith's Bio, Salina'tor, Li'vius
    • Smith's Bio, Servi'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: