previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex eis maximus natu: "etsi nihil ultra malorum est, patres conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ultimum fidem vobis praestaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt ut nos cladium nostrarum non paeniteat. [2] bellum propter nos suscepistis, susceptum quartum decimum annum tam pertinaciter geritis ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis. [3] cum in Italia tam atrox bellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam velut ad conligendas1 reliquias naufragii nostri misistis. [4] P. et Cn. Cornelii, ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore destiterunt quae nobis secunda quaeque adversa hostibus nostris essent facere. [5] iam omnium primum oppidum nobis restituerunt; per omnem Hispaniam cives nostros venum [p. 156] datos dimissis qui conquirerent, ex servitute in2 libertatem restituerunt. [6] cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam3 haberemus, P. et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope4 quam vobis perierunt.

[7] "tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam videbamur ut iterum periremus et [8?] alterum excidium patriae videremusnec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse; ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui prioris quoque excidii causa nobis fuerant, exstingui [9?] possecum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur, quia consulem declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi sumus, spem, opem,5 salutem nostram; [10] qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes, ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam remisit; [11] postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita bello adflixit ut non modo nobis, sed6absit verbo invidiane posteris quidem timenda nostris esset. [12] deletam urbem cernimus eorum quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal; [p. 158] vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non7 8 fructu iucundius est quam ultione. [13] ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis immortalibus poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populusque ad vos misit, [14?] simul gratulatum, quod ita res per hos9 annos in Hispania atque Italia gessistis ut10 Hispaniam non Hibero amne tenus, sed qua terrarum ultimas finit11 Oceanus, domitam armis habeatis, Italiae, nisi quatenus vallum castrorum cingit, nihil reliqueritis Poeno. [15] Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre. [16] id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videtur,12 quae nobis imperatores vestri commoda tribuerunt, ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.

[17] senatus legatis Saguntinis respondit et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque servatae documentum omnibus gentibus fore; [18] suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint; quaeque alia eis13 benigne fecerint, ea senatum ita voluisse fieri; donum permittere ut in Capitolio ponerent. [19] locus inde lautiaque [p. 160] legatis praeberi iussa, et muneris ergo in singulos14 15 dari ne minus dena milia aeris. [20] legationes deinde ceterae in senatum introductae16 auditaeque. [21] et petentibus Saguntinis ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae ut Hispanos comiter acciperent. [22] tum de re publica, de exercitibus scribendis, de provinciis relatum.

1 conligendas (col-) P(1)n Aldus, Eds.: conciliandas SpN3 (altern.JK Conway.

2 A.U.C. 549

3 fortunam A3 or A1NOJK Aldus, Froben, Luchs, Conway: fortuna P(1)(A?n Eds.

4 prope A3N3 (altern.JK Aldus, Froben: quoque P(1)N.

5 opem Sp?JKN3 Froben 2: ormnem P(1)n (all with salutemque, which N, Aldus have with opem).

6 sed om. P(1)NJ: supplied by Ussing (before ne by A3kz Aldus).

7 non, P(3)N2 Aldus add tam.

8 A.U.C. 549

9 per hos AxN3 (altern.JK Aldus, Froben: hos P(1)N.

10 ut N3JK: utin P(1): uti Alschefski: om. N.

11 ultimas finit P(1)n Aldus, also J (prefixing non): -mus finis Sp? Froben 2: -mus finit K.

12 videtur SJK Froben 2. (on this single leaf of S, beginning ita videtur, cf. p. 168, n. 2): videretur P(1)n Aldus.

13 eis P(1)n Aldus, Froben: aliis ,S

14 ergo in singulos SA3N3JK Eds.: om. P(1)N, a line.

15 A.U.C. 549

16 in senatum introductae SN3JK Eds.: om. P(1)N, another line.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (54 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lautia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Loca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proconsulis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saguntini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saguntum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turdetani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turdetania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Turduli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEGA´TUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SAGUNTUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (24):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: