previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. atque haec tamen caedes ab impetu1 hostium iratorum ac tum maxime dimicantium iure2 belli in armatos repugnantesque edebatur;3 [2] foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque4 cives sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent; postremo ipsi, caede miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio se iniecerunt. [3] iam caedi perpetratae victores Romani supervenerunt. ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstupuerunt; [4] dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens5 aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti6 turba non esset. [5] ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est. Marcius ceteris [p. 96] eius regionis metu in deditionem acceptis victorem7 exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit. [6] per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt pollicentes urbem Punicumque praesidium quod in ea urbe esset et imperatorem praesidii cum classe prodituros esse.8 [7] Mago ibi ex fuga substiterat, navibusque in Oceano collectis aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa9 ora et ex proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coegerat. [8] fide accepta dataque perfugis, et Marcius eo cum expeditis cohortibus et Laelius cum10 septem triremibus, quinqueremi una est missus, ut terra marique communi consilio rem gererent.

1 caedes ab impetu, supplied here by M. Müller: Weissen- born supplied vis et impetus after dimicantium (with edebant); Madvig, odium (with edebat); Johnson and Conway, in morem after iratorum (and with edebantur). something is lacking in P(1)NJK Aldus, Froben.

2 iure belli in armatos re- om. P(1)N, one line, found in A3N3JK Aldus, Froben.

3 edebatur JK: -bantur M1A3N3 Aldus, Froben: -bā P: -bam CRMBD: -bant C2AN.

4 -que P(1)n Aldus: om. SpJK Froben 2, Conway.

5 interfulgens N8 (altern.) JK Eds.: interfluens P(1)N.

6 ab tergo ingenti Sp?N3 Froben 2: ingenti JK Aldus: om. P(1)N.

7 A.U.C. 548

8 esse om. JK Conway.

9 ex Africa (africae P4)P(1)n Aldus, Froben: africae SpJK.

10 expeditis ... cum A3N3 (om. cum)JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (23 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rogus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Astapa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vxoris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius P. F. Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gaditani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Lae'lius
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: