previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. nam neque ipse se obtulit in tam recenti volnere publico privatoque neque lacessierunt quietum Romani: tantam inesse vim, etsi omnia alia circa eum ruerent, in uno illo duce censebant. [2] ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit, [3?] quippe qui, cum1 in hostium terra per annos tredecim, tam procul ab domo, varia fortuna bellum gereret, exercitu non suo civili, sed mixto ex conluvione omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, [4?] alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope dei essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos ut nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio exstiterit, [5?] cum et pecunia saepe in stipendium et commeatus in hostium agro deessent,2 quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter duces militesque commissa fuerant. [6] post Hasdrubalis vero exercitum cum duce, in quibus spes omnis reposita victoriae fuerat, deletum cedendoque in angulum Bruttium cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile nullum motum in castris factum? [7] nam ad cetera id quoque accesserat ut ne alendi quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui, ut [p. 52] omnis coleretur, exiguus tamen tanto alendo exercitui3 erat; [8] tum magnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorum bellum occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per4 latrocinia militiam exercendi. [9] nec ab domo quicquam mittebatur de Hispania retinenda sollicitis, tamquam omnia prospera in Italia essent.

[10] In Hispania5 res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe disparem habebant: eandem quod proelio victi Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant, [11?] disparem autem quod Hispania non quam Italia modo, sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis. [12] itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quae quidem continentis sint, postrema omnium nostra demur aetate ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est. [13] Ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi spe, adiuvante Magone Hamilcaris filio, dilectibus per ulteriorem Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia et quingentos equites armavit. [14] De equestribus copiis ferme inter auctores convenit; peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem [p. 54] scribunt. [15] Ibi super campos patentes duo duces6 Poeni ea mente ne detrectarent certamen consederunt.7

1 qui cum x Crévier: qui cum et x Aldus, Froben: cum A? N2 or Ns: eum JK: et P(1)A?N.

2 deessent NJK Froben 2: -set P(1) Aldus.

3 A.U.C. 548

4 per PxAxAldus: par P(1)N: inter Sp? N3JK Froben 2.

5 retinenda.... In Hispania om. P(1)N, three lines: supplied by N3A3JK Aldus, Froben.

6 A.U.C. 548

7 consederunt B2ANJK Froben 2, Conway: -siderunt P(3) Aldus, Eds.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.51
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Livium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seditio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Silpia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Augustus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Barcinorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bruttii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius P. F. Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasdrubal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispania
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CANTA´BRIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTHA´GO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SI´LPIA
    • Smith's Bio, Barca
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: