previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. extremo aestatis eius, qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum missus nuntiasset consulem satis praesidii Galliae provinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, [2] patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque eius C. Claudium iusserunt. [3] id modo in decreto interfuit, quod M. Livi exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in provincia iusserunt. [4] inter consules ita per litteras convenit ut quem ad modum uno animo rem publicam gessissent, ita, quamquam ex diversis regionibus convenirent, uno tempore ad urbem accederent; [5] Praeneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri iussus. forte ita evenit, ut eodem die ambo Praeneste venirent. inde praemisso edicto, ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere. [6] non salutabant modo universi circumfusi, sed contingere pro se quisque victrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant, quod eorum opera incolumis res publica esset. [7] in senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent, ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et deis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, se vero ea, [8] quae postularent, decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; [9] et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, [10] quoniam et in provincia M. Livii res gesta esset, et eo die, quo pugnatum foret, eius forte auspicium [p. 433] fuisset, et exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur. [11] ita consociatus triumphus cum utrique tum magis ei, qui, quantum merito anteibat, tantum honore conlegae cesserat, gloriam auxit. [12] illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse, quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset: [13] ita unum consulem pro utraque parte Italiae adversus duos duces, duos exercitus hinc consilium suum, hinc corpus opposuisse. [14] nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem vero qua alia re quam adventu eius obrutum atque extinctum esse? [15] itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis, si vellet, equis; uno equo per urbem verum triumphum vehi, Neronemque, etiam si pedes incedat, vel parta eo bello vel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. [16] pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris. [17] militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit; tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus, cum ad exercitum redisset. [18] notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata, [19] equites L. Veturium et Q. Caecilium legatos magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem, ut eos consules in proxumum annum crearent; [20] adiecisse equitum praerogativae auctoritatem consules postero die in contione, quam forti fidelique duorum praecipue legatorum opera usi essent, commemorantes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.9
  • Cross-references to this page (24):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: