previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. tum silentio per praeconem facto ita coepit: ,,numquam mihi defuturam orationem, qua exercitum meum adloquerer, [2] credidi, non quo verba umquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis; [3] apud vos quem ad rodum loquar, nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio. [4] cives? qui a patria vestra descistis, — an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis, — hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco; facta, dicta, consilia, animos hostium video. [5] quid enim vos nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt; vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis. [6] negate vos id omnes fecisse aut factum voluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse; libenter credam negantibus. nec enim ea sunt commissa, quae, vulgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari [p. 456] possint. [7] invitus ea tamquam vulnera attingo, sed nisi tacta tractataque sanari non possunt. [8] equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota provincia, nullos homines credebam esse, ubi vita invisa esset mea: sic me non solum adversus socios gesseram, sed etiam adversus hostes. [9] in castris en meisquantum opinio fefellit. — fama mortis meae non accepta solum, sed etiam expectata est. [10] non quod ego vulgari facinus per omnes velimequidem, si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et militibus meis—; [11] sed multitudo omnis sicut natura maris per se inmobilis est; ut venti et aurae cient, ita aut tranquillum aut procellae in vobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, vos contagione insanistis; [12] qui mihi ne hodie quidem scire videmini, quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia, sub quibus militatis, quid adversus morem militiae disciplinamque maiorum, quid adversus summi imperii maiestatem ausi sitis. [13] de me ipso taceo; temere potius quam avide credideritis; is denique ego sim, cuius imperii taedere exercitum minime mirandum sit:—patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis?? [14] quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti, si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos, quibus servus, cui imperarent, numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis? [15] in praetorio tetenderunt Albius et Atrius classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus praelati sunt. [16] lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus [p. 457] animalia edere vos portenta esse putatis: hoc est portentum, quod nullis hostiis, nullis supplicationibus sine sanguine eorum, qui tantum ausi facinus sunt, expiari possit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Baliares
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FASCES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRAECO
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: