previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. Marcius inde in barbaros, si qui nondum perdomiti erant, sub ius dicionemque redigendos missus; Scipio Carthaginem ad vota solvenda deis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat, edendum rediit. [2] gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum, ex quo lanistis comparare mos est, servorum de catasta ac liberorum, qui venalem sanguinem habent: [3] voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit. nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genti virtutis ostendendum, [4] alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemulatio et certamen, ut provocarent, provocative haud abnuerent, traxit; [5] quidam quas disceptando controversias finire nequierant aut noluerant pacto inter se, ut victorem res sequeretur, ferro decreverunt. [6] neque obscuri generis homines, sed clari inlustresque, Corbis et Orsua patrueles fratres, de principatu civitatis, quam Ibem vocabant, ambigentes, ferro se certaturos professi sunt. [7] Corbis maior aetate erat; Orsuae pater princeps proxime fuerat, a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. cum verbis disceptare Scipio vellet ac sedare iras, [8] negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumve quam Martem se iudicem habituros esse. [9] robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine, quam ut alter alterius imperio subiceretur, praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque, quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset. [10] maior usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit. huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia provinciali et castrensi apparatu.

[p. 449]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (15 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lanistae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Orsua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corbis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Frater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funebres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gladiatorea
    • Harper's, Gladiatōres
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLADIATO´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTHA´GO NOVA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IBES
    • Smith's Bio, Corbis
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: