previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. ipsos deinde adpropinquare legatos allatum est. tunc enimuero omnis aetas currere obuii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. [2] ad Muluium usque pontem continens agmen peruenit. [3] [p. 27104]legatierant L. Ueturius Philo P. Licinius Uarus Q. Caecilius Metelluscircumfusi omnis generis hominum frequentia in forum peruenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quae acta essent percontarentur; [4] et ut quisque audierat exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, saluos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. [5] cum aegre in curiam peruentum esset, multo aegrius summota turba ne patribus misceretur, litterae in senatu recitatae sunt. inde traducti in contionem legati. [6] L. Ueturius litteris recitatis, ipse planius omnia quae acta erant exposuit cum ingenti adsensu, postremo etiam clamore uniuersae contionis cum uix gaudium animis caperent. [7] discursum inde ab aliis circa templa deum ut grates agerent, ab aliis domos ut coniugibus liberisque tam laetum nuntium impertirent. [8] senatus quod M. Liuius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent supplicationem in triduum decreuit. eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit, celebrataque a uiris feminisque est. [9] omnia templa per totum triduum aequalem turbam habuere, cum matronae amplissima ueste cum liberis perinde ac si debellatum foret omni solutae metu deis immortalibus grates agerent. [10] [p. 27105]statum quoque ciuitatis ea uictoria mouit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere uendendo, emendo, mutuum dando argentum creditumque soluendo auderent. [11] C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdrubalis quod seruatum cum cura attulerat proici ante hostium stationes, captiuosque Afros uinctos ut erant ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quae acta essent iussit. [12] Hannibal tanto simul publico familiarique ictus luctu, adgnoscere se fortunam Carthaginis fertur dixisse; [13] [p. 28001]castrisque inde motis ut omnia auxilia quae diffusa latius tueri non poterat in extremum Italiae angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos ciuitatem uniuersam excitos sedibus suis et Lucanorum qui suae dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (24 total)
  • Cross-references to this page (17):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: