previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. Nero postquam iam tantum interualli ab hoste fecerat ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites adloquitur. negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum: [2] ad certam eos se uictoriam ducere; [3] [p. 27094]quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent, maiores instructioresque quam si aduersus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eos ipsos quantumcumque uirium momentum addiderint rem omnem inclinaturos. [4] auditum modo in acienam ne ante audiatur, daturum operamalterum consulem et alterum exercitum aduenisse haud dubiam uictoriam facturum. [5] famam bellum conficere et parua momenta in spem metumque impellere animos. gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum prope omnem ipsos laturos; [6] semper quod postremum adiectum sit id rem totam uideri traxisse. cernere ipsos quo concursu, qua admiratione, quo fauore hominum iter suum celebretur. [7] et hercule per instructa omnia ordinibus uirorum mulierumque undique ex agris effusorum inter uota ac preces et laudes ibant. illos praesidia rei publicae, uindices urbis Romanae imperiique appellabant: in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse. [8] deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, felix pugna, matura ex hostibus uictoria esset, damnarenturque ipsi uotorum quae pro iis suscepissent ut, [9] quemadmodum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ouantibus uictoria obuiam irent. [10] inuitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus ut quae ipsis iumentisque usui essent ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare. [11] [p. 27095]modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis absistere cibum capientes; diem ac noctem ire; uix quod satis ad naturale desiderium corporum esset quieti dare. [12] et ad collegam praemissi erant qui nuntiarent aduentum percontarenturque clam an palam, interdiu an noctu uenire sese uellet, iisdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi uisum est.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: