Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius signi errore ne qui dolus necteretur a Poeno metuens Crispinus circa ciuitates proximas miserat nuntios occisum collegam esse anulisque eius hostem potitum: ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis.