Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
praetores in prouincias profecti: consules religio tenebat quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant.
[2]
[p. 27054]et ex Campania nuntiata erant Capuae duas aedes, Fortunae et Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis—adeo minimis etiam rebus praua religio inserit deos—mures in aede Iouis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse;
[3]
et Ostiae murum portamque de caelo tactam, Caere uolturium uolasse in aedem Iouis, Uolsiniis sanguine lacum manasse.
[4]
horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit. per dies aliquot hostiae maiores sine litatione caesae diuque non impetrata pax deum. in capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum euentus uertit.
[5]
ludi Apollinares Q. Fuluio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla praetore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps praetores urbani fecerant; sed in unum annum uouebant dieque incerta faciebant.
[6]
eo anno pestilentia grauis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in longos morbos quam in permitiales euasit.
[7]
[p. 27055]eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est et P. Licinius Uarus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam diem uouerentur. ipse primus ita uouit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles. is dies deinde sollemnis seruatus.