previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. de bello inde consilium habitum; et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, [2] anceps id ratus ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse reliquum aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit. [3] [p. 27048] paucis post proelium factum ad Baeculam diebus cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem uenere, serum post male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni. [4] ibi conferentibus quid in cuiusque prouinciae regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram quae ad Oceanum et Gades uergit ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat: [5] inter Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis Scipionis occupatos omnium animos publice priuatimque esse nec transitionibus finem ante fore quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in Galliam forent. [6] itaque etiam si senatus Carthaginiensium non censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in Italiam ubi belli caput rerumque summa esset, simul ut Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret. [7] exercitum eius cum transitionibus tum aduerso proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere; [8] [p. 27049]Hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abire, nec cum Romano manus conserere; Masinissae ex omni equitatu quod roboris esset tria milia equitum expleri, eumque uagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari;—his decretis, ad exsequenda quae statuerant duces digressi. haec eo anno in Hispania acta. [9] Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam uirtute gloriae tamen esse, Fului senescere fama, [10] Marcellus etiam aduerso rumore esse, superquam quod primo male pugnauerat, quia uagante per Italiam Hannibale media aestate Uenusiam in tecta milites abduxisset. [11] inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. is iam a prima pugna quae aduersa fuerat adsiduis contionibus infamem inuisumque plebei Claudium fecerat, [12] [p. 27050] et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudii obtinuerunt ut relicto Uenusiae legato Marcellus Romam rediret ad purganda ea quae inimici obicerent nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur. [13] forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fuluius consul comitiorum causa Romam uenit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (22 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: