previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habebant. [2] in eas uelites antesignanique et qui primi agminis erant aduenientes ex itinere priusquam castris locum acciperent, adeo contemptim impetum fecerunt ut facile appareret quid utrique parti animorum esset. [3] in castra trepida fuga compulsi equites sunt signaque Romana portis prope ipsis inlata. [4] atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt: [5] nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit plano campo in summo patentem; fluuius ab tergo, ante circaque uelut ripa praeceps oram eius omnem cingebat. [6] suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido haud facilior in adscensum ambibat. [7] [p. 27044]in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal postquam stantem pro castris hostium aciem uidit, equites Numidas leuiumque armorum Baliares et Afros demisit. Scipio circumuectus ordines signaque ostendebat hostem praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia non uirtutis armorumque stare in conspectu; [8] sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus; [9] nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis. ad id fore altitudines quas cepissent hostibus ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent; [10] eam quoque se illis fugam clausurum. cohortesque duas alteram tenere fauces uallis per quam deferretur amnis iubet, alteram uiam insidere quae ab orbe per tumuli obliqua in agros ferret. ipse expeditos qui pridie stationes hostium pepulerant ad leuem armaturam infimo stantem supercilio ducit. [11] per aspreta primum, nihil aliud quam uia impediti, iere; deinde ut sub ictum uenerunt, telorum primo omnis generis uis ingens effusa in eos est; [12] ipsi contra saxa quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet ingerere, non milites solum, sed etiam turba calonum immixta armatis. [13] [p. 27045] ceterum quamquam adscensus difficilis erat et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi. [14] qui simul cepere aliquid aequi loci ubi firmo consisterent gradu, leuem et concursatorem hostem atque interuallo tutum cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiore superstantem tumulo impegere. [15] inde Scipio iussis aduersus mediam euadere aciem uictoribus ceteras copias cum Laelio diuidit, atque eum parte dextra tumuli circumire donec mollioris adscensus uiam inueniret iubet: ipse ab laeua, circuitu haud magno, in transuersos hostes incurrit. [16] inde primo turbata acies est dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obuertere ordines uolunt. [17] hoc tumultu et Laelius subiit; et dum pedem referunt ne ab tergo uolnerarentur, laxata prima acies locusque ad euadendum et mediis datus est, [18] qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantisque ante signa locatis nunquam euasissent. [19] cum ab omni parte caedes fieret Scipio, qui laeuo cornu in dextrum incucurrerat, maxime in nuda latera hostium pugnabat; [20] [p. 27046]et iam ne fugae quidem patebat locus; nam et stationes utrimque Romanae dextra laeuaque insederant uias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum quos territos aeque atque hostes timebant. caesa igitur ad octo milia hominum.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (20 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: