previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. Marcellus postquam in castra reditum est, contionem adeo saeuam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset. [2] 'dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque' inquit 'ago quod uictor hostis cum tanto pauore incidentibus uobis in uallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. [3] qui pauor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis obliuio animos cepit? nempe iidem sunt hi hostes quod uincendo et uictos sequendo priorem aestatem absumpsistis, [4] quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos leuibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis: [5] cuius et ipsius pudere ac paenitere uos oportet referamnempe aequis manibus hesterno die diremistis pugnam. [6] [p. 27031]quid haec nox, quid hic dies attulit? uestrae iis copiae imminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui uideor nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma eadem sunt. [7] an si eosdem animos habuissetis, terga uestra uidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur: uos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.' [8] clamor inde ortus ut ueniam eius diei daret: ubi uellet deinde experiretur militum suorum animos. 'ego uero experiar,' inquit 'milites, et uos crastino die in aciem educam ut uictores potius quam uicti ueniam impetretis quam petitis.' cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit; [9] et ut postero die omnes pedites equites armati adessent edixit. [10] ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos neque illo die uirum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia uictoria esset. postero die ornati [armatique] ad edictum aderant. [11] [p. 27032]imperator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam aciem inducturum; [12] edicere iam sese omnibus pugnandum ac uincendum esse et adnitendum singulis uniuersisque ne prius hesternae fugae quam hodiernae uictoriae fama Romam perueniat. [13] inde cibo corpora firmare iussi ut si longior pugna esset uiribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem procedunt.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cohors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gladius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hordeum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIN´GULUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CON´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), I´CARUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: