previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti. [2] prior Fuluius praegressus Capuam: post paucos dies consecutus Fabius, qui et collegam coram obtestatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem dum ipse Tarentum oppugnaret— [3] ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi [4] [p. 27028] quidem causam in Italia foreRegium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii quod ab Laeuino consule aduersus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto uiuere hominum adsuetorum; [5] additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. [6] hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam. imperata non impigre solum sed etiam auide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa ui urbem oppugnabant. [7] Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit. sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; [8] ceterum ut appropinquare Marcellum audiuit, castra inde mouit. aperta erat regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit. [9] Marcellus uestigiis instabat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat. Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores leuia certamina serens casum uniuersae pugnae non necessarium ducebat. [10] [p. 27029]tractus est tamen ad id quod uitabat certamen. nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita signa conlata pugnatumque totis copiis, et cum iam nox instaret Marte aequo discessum est. castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita. [11] postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractauit certamen, multis uerbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: [12] urgere atque instare eum; non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cottidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis uidendam esse; si uno proelio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. [13] his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cottidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est. [14] cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi Marcellus uidit, duodeuicesimam legionem in primam aciem inducit. [15] dum alii trepide cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et uincente pudorem metu terga dabant. [16] [p. 27030]cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti ciuium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Heluius. [17] signa militaria quattuor de ala prima quae fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat amissa.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
  • Cross-references to this page (14):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: