previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. prodigia quoque priusquam ab urbe consules proficiscerentur procurari placuit. [2] in Albano monte tacta de caelo erant signum Iouis arborque templo propinqua, et Ostiae lacus, et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque. [3] haec de caelo tacta: cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romae intus in cella aedis Fortis Fortunae de capite signum quod in corona erat in manum sponte sua prolapsum. [4] et Priuerni satis constabat bouem locutum uolturiumque frequenti foro in tabernam deuolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, [5] [p. 27026]quos androgynos uolgus, ut pleraque, faciliore ad duplicanda uerba Graeco sermone appellat, et lacte pluuisse et cum elephanti capite puerum natum. [6] ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia puluinaria, obsecratio in unum diem indicta; et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini sicut iis annis uoti factique erant uoueret faceretque. [7] per eos dies et censoribus creandis Q. Fuluius consul comitia habuit. creati censores ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tuditanus. [8] ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque sciuit. [9] senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit. [10] Sempronii lectio erat; ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat ut qui primus censor ex iis qui uiuerent fuisset, eum principem legerent; [11] is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius cui di sortem legendi dedissent ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum quem tum principem Romanae ciuitatis esse uel Hannibale iudice uicturus esset. [12] [p. 27027]cum diu certatum uerbis esset, concedente collega lectus a Sempronio princeps in senatum Q. Fabius Maximus consul. inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem. [13] in equestribus quoque notis eadem seruata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret; [14] illis omnibuset multi erantadempti equi qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia procederent iis quae equo publico emeruerant, sed dena stipendia equis priuatis facerent. [15] magnum praeterea numerum eorum conquisiuerunt qui equo merere deberent, atque ex iis qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militauerant omnes aerarios fecerunt. [16] locauerunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (42 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: