previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. ceterum transportati milites in Siciliamet erant1 maior pars Latini nominis sociorumqueprope magni motus causa fuere; adeo ex parvis saepe magnarum momenta rerum pendent. [2] fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum annum dilectibus, stipendiis se2 exhaustos esse; quotannis ferme clade magna pugnare; [3] alios in acie occidi, alios morbo absumi; magis perire sibi civem qui ab Romano miles lectus sit quam qui ab Poeno captus: quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exsilium verius quam in militiam ablegari. [4] octavum iam ibi annum senescere Cannensem militem, moriturum ante quam Italia hostis, quippe nunc cum maxime florens viribus, excedat. [5] si veteres milites non redeant in patriam, novi legantur, brevi neminem superfuturum. Itaque, quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant,3 negandum populo Romano esse. [6] si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos; aliter numquam vivo Hannibale sine bello Italiam fore. haec acta in conciliis.

[p. 242] [7] triginta tum coloniae populi Romani erant; ex4 iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negaverunt consulibus esse unde milites pecuniamque darent. eae fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora,5 Suessa, Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. [8] Nova re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, [9?] eos ausos esse consulibus dicere aiebant quod consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere non possent; non enim detrectationem eam munerum militiae, sed apertam defectionem a populo Romano esse. [10] redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos, [11?] inde oriundos, inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis6 augendae causa missos. quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset. [12] consulerent igitur de integro; nam tum quidem quae temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendae Hannibali victoriae esse. [13] cum alternis haec consules diu iactassent, nihil moti legati neque se quod7 domum [p. 244] renuntiarent habere dixerunt neque senatum suum8 quod9 novi consuleret, ubi nec miles qui legeretur, nec pecunia quae daretur in stipendium esset. [14] cum obstinatos eos viderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pavor animis hominum est iniectus ut magna pars actum de imperio diceret:10 idem alias colonias facturas,11 idem socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam.

1 erant PCR: erat the rest.

2 se ruperti: s P: om. P2(1)JK Aldus.

3 perveniant PCJK Aldus, Froben: -iat RBDA: -iatur N.

4 A.U.C. 545

5 Sora M5 Froben 1: co P(3)N: om. CA3JK Aldus; cf. XXIX. xv. 5, where P(1)n omit this name.

6 stirpis A3JK Aldus: urbis P(1)N.

7 quod P(3)C3A3NJK Aldus: quid Conway.

8 A.U.C. 545

9 quod Madvig, Emend.: quid P(1)NJK Aldus, Froben, Madvig, 1872.

10 diceret P(1)n Aldus: -rent JK.

11 facturas, here ended the long lacuna in the Spirensis; cf. p. 232, n. 3.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (58 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.50
    • W. Walter Merry, James Riddell, D. B. Monro, Commentary on the Odyssey (1886), 8.167
  • Cross-references to this page (33):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Narnia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nepete
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Setia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessa Aurunca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sutrium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ardea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carseoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circeii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coloni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cora
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Interamna
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, PONTIA (Ponza, island of) Italy.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, SETIA (Sezze) Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIN´GULUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLO´NIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI PLEBE´II
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBA FUCENSIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´RDEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARSE´OLI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NA´RNIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NE´PETE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SE´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SORA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUESSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SU´TRIUM
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Sexti'lius
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: