Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. priusquam consules proficiscerentur,
novendiale sacrum fuit, quia Veis de caelo lapidaverat.
sub unius prodigii,
[2?]
ut fit, mentionem alia quoque
nuntiata, Minturnis aedem Iovis et lucum Maricae,
item Atellae murum et portam de caelo tacta;1
[3]
[p. 358]
Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis2 rivum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat.
[4]
haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem
unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum
novendiale instauratum, quod in Armilustro lapidibus
visum pluere.
[5]
liberatas religione mentes turbavit
rursus nuntiatum Frusinone natum infantem esse3 quadrimo parem, nec magnitudine tam mirandum quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat.
[6]
id vero
haruspices ex Etruria adciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrae
contactu, alto mergendum. vivum in arcam condidere provectumque in mare proiecerunt.
[7]
decrevere
item pontifices ut virgines ter novenae per urbem
euntes carmen canerent. id cum in Iovis Statoris
aede discerent conditum ab Livio poeta carmen,
tacta de caelo aedis4 in Aventino Iunonis Reginae;
[8]
prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse,
[9?]
aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem
ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et
[p. 360]
viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem5 conferrent.
[10]
inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et caste6 a matronis sacrificatum.
[11]
confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab
decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit: ab aede
Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali
in urbem ductae;
[12]
post eas duo signa cupressea
iunonis Reginae portabantur; tum septem et
viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in
iunonem Reginam canentes ibant,
[13?]
illa tempestate
forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens
et inconditum, si referatur. virginum ordinem
sequebantur decemviri coronati laurea praetextatique.
[14]
a porta Iugario vico in forum venere. in foro
pompa constitit, et per manus reste data virgines
sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt.
[15]
inde vico Tusco Velabroque per Bovarium forum in
clivum Publicium atque aedem Iunonis Reginae
perrectum. ibi duae hostiae ab decemviris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.