previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt; postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis1 promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum. [2] ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis, ne [p. 340] conspici agmen posset, intrasse Elim. [3] Itaque inprovisa2 res ingentem iniecit terrorem, postquam inter Aetolos Eleosque Romana signa atque arma cognovere. [4] et primo recipere suos voluerat rex; deinde3 contracto iam inter Aetolos et TrallesIllyriorum id est genuscertamine cum urgeri videret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit. [5] ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super4 caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis. [6] insignis et ipsius pugna fuit, cum pedes inter equites coactus esset proelium inire. dein cum iam impar certamen esset, caderentque circa eum multi et volnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit.5 [7] eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eleorum posuit. postero die ad propinquum Eleorum castellum6Pyrgum vocantcopias omnes7 eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat. [8] eam inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adveniens cepit; compensaveratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat. [9] dividenti praedam captivosquefuere autem quattuor milia hominum, pecorum8 omnis generis ad [p. 342] viginti milianuntius ex Macedonia venit Aëropum9 quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse, tenere et Dassaretiorum quosdam vicos et Dardanos etiam concire. [10] omisso igitur Achaico atque Aetolico10 bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, [11?] profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decumis castris Demetriadem in Thessaliam pervenit.

1 portis A3N3JK: om. P(1)N.

2 A.U.C. 546

3 deinde P(1)n Aldus, dein JK Froben 2.

4 super Madvig: per P(1)NSp Froben 2: in A3?JK Aldus.

5 fugit P(1)NJK: fuit Sp.

6 castellum, P(3) omit the three preceding words (a line supplied by A3JK, Aldus, Froben.

7 copias omnes P(3): omnes copias AN (also A3N3JK Aldus, Froben, but after die above).

8 pecorum JK (-rumque Aldus, Froben): pecoris P(1)N: pecorisque N3 Conway.

9 A.U.C. 546

10 atque Aetolico A3N3JK: om. P(1)N.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lychnidus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Menippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polyphantas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pyrgus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Boebeis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cyllene
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dassaretii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eleus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eropus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CASTRA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CYLLE´NE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LYCHNIDUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PYRGUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TRA´LLIA
    • Smith's Bio, Menippus
    • Smith's Bio, Polyphantas
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: