previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. ob haec Philippo in Graeciam descendenti ad Lamiam urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui praetor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt. [2] habebant et ab Attalo auxilia secum et mille1 ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. adversus hunc ducem atque [p. 332] has copias Philippus bis prospero eventu pugnavit;2 mille3 admodum hostium utraque pugna occidit. [3] inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum reduxit.4 in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritumam terrestremque. [4] eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis venerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum. adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator Amynander rex Athamanum. [5] omnium autem non tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius rebus Graeciae,5 grave libertati futurum, immisceretur. [6] De pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque ei et6 locus et dies certa indicta; interim triginta dierum indutiae impetratae. [7] profectus inde rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae venit, ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret. [8] inde praesidio relicto adversus Attalum, si forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum levisque7 armaturae Argos venit. [9] ibi curatione Heraeorum Nemeorumque [p. 334] suffragiis populi ad eum delata, quia se8 Macedonum reges ex ea civitate oriundos referunt,9 Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium. [10] ibi de Aetolico finiendo bello actum, ne causa aut Romanis aut Attalo intrandi Graeciam esset. [11] sed ea omnia vixdum indutiarum tempore circumacto Aetoli turbavere, postquam et Attalum Aeginam venisse et Romanam classem stare ad Naupactum audivere. [12] vocati enim in concilium Achaeorum, in quo et eae legationes erant quae ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quaedam parva contra fidem conventionis tempore indutiarum facta; [13] postremo negarunt dirimi bellum posse, nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei. [14] enimvero indignum ratus Philippus victos victori sibi ultro condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse aut indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos Aetolos, sed ut10 omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam quaesisse. [15] ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis navibus acceptis, [16?] quas si adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab rege Prusia venientibus [p. 336] navibus, statuerat navali proelio lacessere Romanos11 iam diu in regione ea potentes maris. [17] ipse ab eo concilio Argos regressus; iam enim Nemeorum adpetebat tempus, quae celebrari12 volebat praesentia sua.

1 mille (∞) PCA3N3JK: om. RMBDAN.

2 A.U.C. 546

3 mille (∞) PC: om. RMBDAN: milites N3: multos A3JK Aldus, Froben.

4 reduxit A3JK Aldus, Froben: duxit P(1)AxN.

5 rebus Graeciae, JK Aldus, Froben have this after futurum.

6 -que ei et N3 Aldus, Froben: -que ei A3J1K: et P(1)(A?) A.yN.

7 -que P(1)n Aldus, Froben: om. SpJK.

8 A.U.C. 546

9 referunt P(1)NJK Aldus, Froben: ferunt Perizonius.

10 ut P(3)n Aldus, Froben: uti A3N3JK.

11 A.U.C. 546

12 celebrari A3N2?JK Aldus, Froben: -are P(1)N.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (102 total)
  • Commentary references to this page (32):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.4
  • Cross-references to this page (47):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lamia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maliacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Naupactum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nemea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phalara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleuratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ptolemaeo Philopatori
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pylus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pyrrhias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Maliacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scerdilaedus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amynander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ardiaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athamanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atintania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Attalus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M'. Acilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bithynia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Boeotia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euboea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraeorum
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, PHALARA Thessaly, Greece.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NE´MEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATINTA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHIOS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LA´MIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PYLUS
    • Smith's Bio, Amynander
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
    • Smith's Bio, Macha'nidas
    • Smith's Bio, Philippus V. or Philippus V.
    • Smith's Bio, Pleuratus
    • Smith's Bio, Pru'sias I.
    • Smith's Bio, Py'rrhias
    • Smith's Bio, Scerdilaidas
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (21):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: