Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. Capuae interim Flaccus dum bonis principum
vendendis, agro qui publicatus erat locando—locavit
autem omnem frumento—tempus terit, ne deesset
materia in Campanos saeviendi, novum in occulto
gliscens per indicium protractum est facinus.
[2]
milites
aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum quoque
exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas
emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare.
[3]
erant autem pleraque
ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta,
stramento intecta omnia,1 velut de industria alimentis2 ignis.
[4]
haec noctis una hora omnia ut3 incenderent, centum septuaginta Campani principibus Blossiis fratribus coniuraverant.
[5]
indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis, cum ad arma signo dato milites
concurrissent, comprehensi omnes qui in noxa erant,
et quaestione acriter habita damnati necatique;
[p. 212]
indicibus libertas et aeris dena milia data.
[6]
nucerinos4 et Acerranos, querentes ubi habitarent non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad senatum misit.
[7]
acerranis permissum ut aedificarent quae incensa erant; Nucerini Atellam,
quia5 id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis, traducti.
[8]
inter multas magnasque res, quae nunc secundae,
nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne
Tarentinae quidem arcis excidit memoria.
[9]
M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum
coemendum quod Tarentum portaretur profecti, et
mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque, eodem in praesidium cum frumento missi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.