previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, volnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert. ibi inventum Marcelli corpus sepelit. [2] Crispinus et morte conlegae et suo volnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proxumos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit. [3] ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam1 fraudem. [4] anulis2 Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius signi errore ne qui3 dolus necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios occisum conlegam esse anulisque eius hostem [p. 324] potitum: ne quibus litteris crederent nomine4 Marcelli compositis. [5] paulo ante hic nuntius consulis Salapiam venerat quam litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compositae, se nocte quae diem illum secutura esset Salapiam venturum: parati milites essent qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus esset. [6] sensere Salapitani fraudem, et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, [7?] remisso retro nuntioperfuga autem Romanus eratut5 sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt; [8] custodias vigiliasque in eam noctem intentius instruunt; circa portam qua venturum hostem rebantur quod roboris in praesidio erat opponunt. [9] Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit. primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant. ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles aperireque6 portam iubent: consulem adesse. [10] vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam. cataracta7 clausa erat; eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis ut subire [p. 326] recti8 possent. [11] vixdum satis patebat iter, cum9 perfugae certatim ruunt per portam; et cum sescenti10 ferme intrassent, remisso fune quo suspensa erat cataracta magno sonitu cecidit. [12] Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turribus11 portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem. [13] ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum solvendam obsidionem, quam urbem12 L. Cincius summa vi, operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto oppugnabat.13 [14] magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem, prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit. [15] secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi. [16] Itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit. et primo magis quia inproviso id fecerat quam quod par viribus esset, anceps certamen erat; [17] deinde ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant. ita adventu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.

[p. 328]

1 alter ad cavendam A3N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N, one line.

2 Anulis P(3)A3N: anulo A5JK Aldus, Froben.

3 qui Sp Froben 2, Conway: quis A3JK: cui P(1)n Aldus.

4 A.U.C. 546

5 erat ut A3N3JK Aldus, Froben: erat C4: om. P(1)N.

6 aperireque JK: aperirique C4?M2BDAN Aldus: aperique PCR1M.

7 cataracta, P(1)n Aldus, Froben add deiecta (om. JKx Conway).

8 recti A3JK Aldus, Froben: recte P(1)N.

9 A.U.C. 546

10 sescenti A3JK Aldus: d c N3: d C: de P(3)R2N.

11 e turribus SpA3JK Froben, Conway: et turribus N3: e turri eius c Aldus: et turri eius P(3)N.

12 quam urbem wesenberg, Luchs: quam P(1)NA3JK: qua cingebat urbem Johnson.

13 oppugnabat A3JK: oppugnas P: -pugnans Johnson: -pugnasset P2(1)N.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.8
  • Cross-references to this page (12):
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: