previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. undecimo anno Punici belli consulatum1 inierunt M. Marcellus quintumut numeretur consulatus quem vitio creatus non gessitet T. Quinctius Crispinus. [2] utrisque consulibus2 Italia decreta provincia est et duo consulum prioris anni exercitustertius Venusiae tum erat, cui Marcellus praefueratita ut ex tribus eligerent duo quos vellent, tertius ei traderetur cui Tarentum et Sallentini provincia evenisset. [3] ceterae provinciae ita divisae: praetoribus P. Licinio Varo urbana, P. Licinio3 Crasso pontifici maximo peregrina et quo senatus censuisset, Sex. iulio Caesari Sicilia, Q. Claudio4 Tarentum. [4] prorogatum in annum imperium5 est Q. Fulvio [p. 302] Flacco, ut provinciam Capuam, quae T. Quincti6 praetoris fuerat, cum una legione obtineret. [5] prorogatum et C. Hostilio Tubulo est, ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio. prorogatum et L. Veturio Philoni est, ut pro praetore Galliam eandem provinciam cum isdem duabus legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset. [6] quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est, qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat. additae ei ad praesidium provinciae quinquaginta longae7 naves quas P. Scipio ex Hispania misisset. [7] et P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in annum decreti. Scipio ex octoginta navibus quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, [8?] quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno Carthagine esse, ducentis navibus omnem oram Italiae Siciliaeque ac8 Sardiniae inpleturos. et in Sicilia ita divisa res est: [9] Sex. Caesari exercitus Cannensis datus est; M. Valerius Laevinusei quoque enim prorogatum imperium estclassem quae ad Siciliam erat navium septuaginta obtineret; adderet eo triginta naves quae ad Tarentum priore anno fuerant; cum ea centum navium classe, si videretur ei, praedatum in Africam traiceret. [10] et [p. 304] P. Sulpicio, ut eadem classe Macedoniam9 Graeciamque provinciam haberet, prorogatum in annum imperium est. De duabus quae ad urbem Romam fuerant legionibus nihil mutatum. [11] supplementum quo opus esset ut10 scriberent consulibus11 permissum. una et viginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est. [12] et P. Licinio Varo praetori urbano negotium datum ut naves longas triginta veteres reficeret quae Ostiae erant et viginti novas naves sociis navalibus conpleret, ut quinquaginta navium classe oram maris12 vicinam urbi Romanae tueri posset. [13] C. Calpurnius vetitus ab Arretio movere exercitum, nisi cum successor venisset; idem et Tubulo imperatum, ut inde praecipue caveret ne qua nova consilia orerentur.13

1 A.U.C. 546

2 Utrisque consulibus P(1)n Aldus: utrique consulum Sp?JK Froben 2.

3 Varo . . . Licinio: an omitted line in P(1)N: supplied by A3N3JK Aldus, Froben.

4 Claudio, P(3) Froben 2 add Flamini: M2ANJK Aldus add Flaminio; cf. p. 298, n. 2.

5 in annum imperium JK Luchs: imperium in annum P(1)n Aldus, Froben.

6 A.U.C. 546

7 longae N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

8 -que ac Sp?JK Froben 2: -que (after Sardiniae) P(3)n Aldus.

9 A.U.C. 546

10 ut N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

11 consulibus N3JK: consules P(1)N.

12 maris A3N3JK: magis P(1)N.

13 orerentur Luchs, 1879: orirentur N3JK Aldus, Froben: caperentur P(1)n Luchs, 1888.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
  • Cross-references to this page (19):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: