previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. prodigia quoque, priusquam ab urbe consules proficiscerentur, procurari placuit. [2] in Albano monte tacta de caelo erant signum Iovis arborque templo propinqua, et Ostiae1 lacus,2 et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque. haec de caelo tacta: [3] cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romae intus in cella aedis3 Fortis Fortunae de capite signum, quod in corona erat, in manum sponte sua prolapsum; et Priverni satis constabat bovem locutum, [4?] volturiumque frequenti foro in tabernam devolasse, et Sinuessae [p. 250] natum ambiguo inter marem ac feminam sexu4 infantem, quos androgynos volgus, ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba Graeco sermone, [5?] appellat, et lacte pluvisse, et cum elephanti capite puerum natum. [6] ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria, obsecratio5 in unum diem indicta; et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini, sicut iis annis voti factique erant, voveret faceretque.

[7] per eos dies et censoribus creandis Q. Fulvius consul comitia habuit. creati censores, ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus. [8] ii6 censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque scivit.

[9] senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit. semproni lectio erat; [10] ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat, ut qui primus censor ex iis qui viverent fuisset, eum principem legerent; is T. Manlius Torquatus erat; [11] Sempronius, cui di sortem legendi dedissent, ei7 ius liberum eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum, quem tum principem Romanae civitatis esse vel Hannibale iudice victurus esset. [p. 252] [12] cum diu certatum verbis esset, concedente conlega8 lectus a Sempronio princeps in senatum9 Q. Fabius Maximus consul. inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem. [13] in equestribus quoque notis eadem servata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret. [14] illis omnibuset multi erantadempti equi qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia procederent iis quae10 equo publico meruerant, sed dena stipendia equis privatis facerent. [15] magnum praeterea numerum eorum conquisiverunt qui equo merere deberent; atque ex iis qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militaverant omnes aerarios fecerunt. [16] locaverunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant septem tabernas, macellum, atrium regium.

1 Ostiae (hostiae) C1 Aldus: ostium (or hostium) P(1)NJK.

2 lacus P(1)n Aldus, Froben: locus A3?N3JK: lucus crévier.

3 aedis P(1)n Aldus, Froben: om. A3JK Luchs.

4 A.U.C. 545

5 obsecratio P(1)n Aldus, Froben: et obsecratio C1N1JK.

6 Ii drakenborch: duo Sp?A3N3JK Froben 2: in P: om. P2(1)n Aldus, Madvig.

7 ei Sp?N3k Froben 2: et P(1)n Aldus: eis J.

8 A.U.C. 545

9 senatum Riemann (from an inscr. in honour of Fabius, C.I.L. I. i. p. 288): senatu P(1)NJK Eds.

10 quae P(3): q; BDN: qui A3N3JK Aldus, Froben.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (75 total)
  • Commentary references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (35):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: