Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. consules hortari et consolari senatum et dicere
alias colonias in fide atque officio pristino fore;
eas quoque ipsas quae officio decesserint,
1 si legati circa eas colonias mittantur qui castigent,
non qui
precentur,
verecundiam imperii habituras esse.
[
2]
permissum ab senatu iis cum esset,
agerent facerentque2 ut e re publica ducerent,
pertemptatis3 prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis ecquid milites ex formula paratos haberent.
[
3]
pro duodeviginti coloniis M.
Sextilius Fregellanus respondit et milites paratos ex formula4 esse,
[
4?]
et,
si pluribus opus esset,
pluris daturos,
et quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus enixe facturos:
ad id sibi neque opes deesse et5 animum [p. 246] etiam superesse.
[
5]
consules parum sibi videri praefati6 pro merito eorum sua voce conlaudari eos,
7 nisi universi patres iis in curia gratias egissent,
sequi in senatum eos8 iusserunt.
[
6]
senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos9 mandat consulibus ut ad populum quoque eos producerent,
et inter multa alia praeclara quae ipsis maioribusque suis praestitissent recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.
[
7]
ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturve laude sua:
Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani,
et Lucerini et Venusini,
et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses,
[
8?]
et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani,
et mediterranei Beneventani et Aesernini et Spoletini,
et Placentini et Cremonenses.
[
9]
harum coloniarum subsidio tum imperium
populi Romani stetit,
iisque gratiae in senatu et
apud populum actae.
[
10]
duodecim aliarum coloniarum
quae detractaverunt imperium mentionem fieri patres
vetuerunt,
neque illos dimitti neque retineri neque
appellari a consulibus;
ea tacita castigatio maxime
ex dignitate populi Romani visa est.
[
11]
cetera expedientibus quae ad bellum opus erant
consulibus,
aurum vicensimarium,
quod in sanctiore
[p. 248]
aerario ad ultimos casus servabatur,
10 promi placuit.
11 prompta ad quattuor milia pondo auri.
[
12]
inde quingena pondo data consulibus et M.
Marcello et P.
Sulpicio proconsulibus et L.
Veturio praetori qui
Galliam provinciam erat sortitus,
[
13?]
additumque Fabio
consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem
Tarentinam portaretur;
cetero auro12 usi sunt ad vestimenta praesenti pecunia locanda exercitui qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.