previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. priusquam consules proficiscerentur, novendiale sacrum fuit, quia Veis de caelo lapidaverat. [2] sub unius prodigii ut fit, mentionem alia quoque nuntiata, Menturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tacta; [3] Menturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat. [4] haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum novendiale instauratum, quod in Armilustro lapidibus visum pluere. [5] liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum Frusinone natum infantem esse quadrimo parem, nec magnitudine tam mirandum, quam quod is quoque, ut Sinuessae [p. 404] biennio ante, incertus, mas an femina esset, natus erat. [6] id vero haruspices ex Etruria adciti foedum turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. vivum in arcam condidere provectumque in mare proiecerunt. [7] decrevere item pontifices, ut virgines ter novenae per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iovis Statoris aede discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Aventino Iunonis Reginae; [8] prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent [9] donoque divam placandam esse aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae, quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt, ad quas ex dotibus stipem conferrent. [10] inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. [11] confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit: ab aede Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae. [12] post eas duo signa cupressea Iunonis Reginae portabantur; tum septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in Iunonem Reginam canentes ibant, [13] illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum, si referatur. virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea praetextatique. [14] a porta Iugario vico in forum venere. in foro pompa constitit, et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. [15] inde vico Tusco Velabroque per Bovarium forum in clivum Publicium atque aedem Iunonis Reginae perrectum. ibi duae hostiae ab decemviris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (55 total)
  • Cross-references to this page (39):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Livius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maricae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Menturnensibus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Novemdiale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pelvis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Publicius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacrifisia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Simulacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tuscus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Androgyni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Armilustrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velabrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Virgines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clivus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Frusino
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Haruspex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iugarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • Harper's, Armilustrium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARMILUS´TRIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HARU´SPICES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUPPLICA´TIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Androni'cus, Li'vius
    • Smith's Bio, Juno
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: