next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus vi cepit. [2] ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta [p. 356] erant, oppressa. praedaet aliquantum eius fuit militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa. [3] ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe. [4] castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiundae Herdoneae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata. [5] neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare iis adversus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est. [6] ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit. [7] par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt. [8] ceterum Hannibal signo equitibus dato, ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium pars terga pugnam spectantium invaderent, ipse Cn. Fulvi similitudinem nominis [9] quia Cn. Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat. [10] neque ea spes vana fuit; nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, [11] starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos, qui ad prima signa erant, avertit. [12] pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn. Fulvius cum undecim tribunis militum cecidit. [13] Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum alibi [p. 357] : tredecim milia, alibi haud plus quam septem inveniam? castris praedaque victor potitur. [14] Herdoneam quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta incendit; occidit principes, qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt. [15] Romani, qui ex tanta clade evaserant, diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, textual notes, 41.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, textual notes, 42.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marmoreae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Melae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Metapontus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salapia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thurias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thurini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ala
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Fulvius Centumalus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Herdonia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUCTOR´ITAS PATRUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERDO´NEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SALA´PIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, Centumalus
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Marcellus Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: