previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentes, productos in aciem non eo quo uoluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu uim hostium non sustinuisse. [2] cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Uarronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. [3] [p. 26005]qui autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? [4] non se inopia commeatus [non] in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumuentum: ui aperta armis acie uictum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pauorem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum. [5] tertio testibus datis cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pauorisque initium a praetore ortum, [6] ab eo desertos milites cum haud uanum timorem ducis crederent terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret. [7] de eo quoque nouum certamen ortum; nam cum bis pecunia anquisisset, [8] tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati collegae negarunt se in mora esse quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret quoad uel capitis uel pecuniae iudicasset priuato. [9] tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fuluio dixit, diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit. [10] [p. 26006]inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fuluius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae. [11] id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fuluius negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, [12] postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fuluius exsulatum Tarquinios abiit. id ei iustum exsilium esse sciuit plebs.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perduellionem
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebiscitum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarquinii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anquisitio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dux
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exsilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Fulvius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iudicia publica
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BASIL´ICA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXSI´LIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUDEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI APOLLINA´RES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MAJESTAS
    • Smith's Bio, Flaccus, Fu'lvius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: