Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedauit, et ciuitates omnes quae defecerant in dicionem redegit; atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit.