previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt; [2] [p. 26029] hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte uenisse Cales neque sua manu interfectum, sed dum inter ceteros ad palum deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae uociferaretur silentium fieri Flaccum iussisse; [3] tum Tauream illa quae ante memorata sunt dixisse, uirum se fortissimum ab nequaquam pari ad uirtutem occidi; sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse: 'lictor, uiro forti adde uirgas et in eum primum lege age.' [4] lectum quoque senatus consultum priusquam securi feriret quidam auctores sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit si ei uideretur integram rem ad senatum reiceret, interpretatum esse quid magis e re publica duceret aestimationem sibi permissam. Capuam a Calibus reditum est, Atellaque et Calatia in deditionem acceptae; [5] ibi quoque in eos qui capita rerum erant animaduersum. [6] ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi, alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati, uariis casibus interierunt: multitudo alia ciuium Campanorum uenum data. [7] de urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem praeualidam propinquam inimicam. ceterum praesens utilitas uicit; nam propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs seruata est ut esset aliqua aratorum sedes. [8] urbi frequentandae multitudo incolarum libertinorumque et institorum opificumque retenta: ager omnis et tecta publica populi Romani facta. [9] [p. 26030]ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum ciuitatis nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse: [10] sine consilio publico, sine imperio multitudinem nullius rei inter se sociam ad consensum inhabilem fore; praefectum ad iura reddenda ab Roma quotannis missuros. [11] ita ad Capuam res compositae consilio ab omni parte laudabili. seuere et celeriter in maxime noxios animaduersum; multitudo ciuium dissipata in nullam spem reditus; [12] non saeuitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent; [13] confessio expressa hosti quanta uis in Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis et quam nihil in Hannibale auxilii ad receptos in fidem tuendos esset.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (19 total)
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praefectus Iuri Dicundo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius Pulcher
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calatia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calatini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Verrucosus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATELLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALA´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Smith's Bio, Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: