previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fuluium Claudiumque conueniebat. facilis impetrandae ueniae Claudius, Fului durior sententia erat. [2] itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat: [3] [p. 26027] percontandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis [municipiorum] et num ope eorum in bello forent adiuti. [4] id uero minime committendum esse Fuluius dicere ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, et subicerentur indicibus quis neque <quid dicerent neque> quid facerent quicquam unquam pensi fuisset; itaque se eam quaestionem oppressurum exstincturumque. [5] ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamuis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, [6] Fuluius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperauit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent. cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intrauit atque in forum perrexit; [7] concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperauitque ut produceret Campanos quos in custodia haberet. [8] producti omnes uirgisque caesi ac securi percussi. inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma uenit litterasque a C. Calpurnio praetore Fuluio et senatus consultum tradit. [9] [p. 26028]murmur ab tribunali totam contionem peruasit differri rem integram ad patres de Campanis; et Fuluius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperauit ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium. [10] tum litterae lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem actam quae summa ope approperata erat ne impediri posset. [11] consurgentem iam Fuluium Taurea Uibellius Campanus per mediam uadens turbam nomine inclamauit, et cum mirabundus quidnam sese uellet resedisset Flaccus, [12] 'me quoque' inquit 'iube occidi ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es uirum abs te occisum esse.' [13] cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se si id uellet senatus consulto diceret, tum Uibellius 'quando quidem' inquit 'capta patria propinquis amicisque amissis, [14] cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his ciuibus meis, petatur a uirtute inuisae huius uitae uindicta.' [15] atque ita gladio quem ueste texerat per aduersum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.4
  • Cross-references to this page (21):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: