previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, [2?] quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. [3] praeceps in avaritiam et crudelitatem [p. 142] animus ad spolianda quae tueri nequibat, ut vastata1 hosti relinquerentur, inclinavit. [4] id foedum consilium cum incepto, tum etiam exitu fuit. neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam; quippe ad pluris exemplum quam perpessio malorum2 pertinebat. [5] nec consul Romanus temptandis urbibus, sicunde spes aliqua se ostendisset, deerat.

[6] salapiae principes erant Dasius et Blattius; Dasius Hannibali amicus, Blattius quantum ex tuto poterat rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello; sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat. [7] multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellat;3 at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. [8] arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellat.4 [9] enimvero ille, velut in manifesta re, exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus similis veri visa est: [10] aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri [p. 144] quod, quia testem habere non posset,5 liberius fingenti6 esset. [11] ita7 inde dimissi sunt. nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtundendo, docendoque quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit ut praesidium Punicumquingenti8 autem Numidae erantSalapiaque traderetur Marcello. [12] nec sine caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. Itaque quamquam inprovisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, [13?] cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex his9 in potestatem hostium vivi venerunt. [14] plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.

1 A.U.C. 544

2 perpessio malorum conj. Conway, a lost line: om. P(1), k omitting quam also: calamitas Aldus, Froben, Madvig: pestis harant: pernicies Weissenborn.

3 appellat Madvig: -abat P(1)JK Aldus, Conway.

4 appellat Madvig, Emend., Conway: -abat P(1)JK Aldus, Madvig.

5 posset P(1)JK Aldus: possit Madvig.

6 A.U.C. 544

7 esset. ita A3JKx Conway: sitia P: (-ti)s ita or (-ti) ita P2(1).

8 quingenti (=D) Sigonius from Valerius Max. III. viii. ext. 1: om. P(1): hii A3J: hi Aldus, Froben: ii K.

9 his P(1) Aldus, Froben: hiis J: iis K.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salapia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Blasius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Blattius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dasius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equitatus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), APU´LIA
    • Smith's Bio, Bla'sius, Bla'tius
    • Smith's Bio, Da'sius
    • Smith's Bio, Marcellus Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: