previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, [2] causa durior erat. neque enim meritas poenas negare poterant, nec tyranni erant in quos culpam conferrent;1 sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: [3] paucos nobilium superstites esse,2 quos nec sua conscientia ut quicquam de se gravius consulerent impulerit, nec victoris ira capitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos, adfinitatibus [p. 126] plerosque et propinquis iam3 cognationibus ex4 conubio vetusto iunctos.

[4] summotis deinde a templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fulvius essetmortuus enim post captam Claudius consul eratut5 coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur. [5] dein cum M. Atilium, C. Fulvium fratrem Flacci, legatos eius, et Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui omnibus gerendis rebus adfuerant, in senatu viderent nec Fulvium avocari a Capua nec differri Campanos vellent, [6?] interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat, [7?] “in consilioinquitarbitror me fuisse consulibus, Capua capta cum quaereretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset. [8] duas mulieres conpertum est, Vestiam Oppiam Atellanam Capuae habitantem et Paculam Cluviam, quae quondam quaestum corpore fecisset, illam cotidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani, hanc captivis egentibus alimenta clam suppeditasse; [9] ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fulvio fuisse6 magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat. [10] per senatum agi de [p. 128] Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu populi7 non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset. [11] Itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.” [12] L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec verba rogavit: “omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani Q. Fulvio proconsuli, [13] quosque una secum dedidere,8 quaeque una secum dedidere, agrum urbemque, divina humanaque, utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri velitis vos rogo, Quirites.” [14] plebes sic iussit: “quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient,9 id volumus iubemusque.”

1 conferrent P(3) Aldus: deferrent BDANJKz.

2 superstites esse A8N8JK Aldus, Froben: superior esse P: -iores esse P2 (1)A?N: superesse Alschefski.

3 iam Froben 2: iamiam P(1)NJK Aldus: etiam Madvig: iam etiam Gronovius.

4 A.U.C. 544

5 ut A8JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

6 Fulvio fuisse A8JK Aldus, Froben: fulvi cisse P: fulvio vicisse P2(3): Fulvio esse Gronovius.

7 A.U.C. 544

8 quosque ... dedidere P: rejected by Madvig (following z Aldus), while p1 or P2 wished to delete the quaeque clause, which (1)JKz omit.

9 adsient cobet: adsidens P(1) Aldus, Froben: assidens DJK: adsidet C4.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (67 total)
  • Commentary references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.8
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Minucius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oppia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Plebiscitum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabatini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Siculorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Atilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Antistius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Atilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vestia Oppia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cluvia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Fulvius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iurare
    • Harper's, Sabatīni
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´PULUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATELLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SABATUS
    • Smith's Bio, Anti'stius
    • Smith's Bio, Clu'via, Fau'cula
    • Smith's Bio, Flaccus, Fu'lvius
    • Smith's Bio, Minu'cius
    • Smith's Bio, O'ppia
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: